Jump to content

Ioannes Buchan

E Vicipaedia
Ioannes Buchan.

Ioannes vulgo John Buchan (natus Perth Scotiae die 26 Augusti 1875; mortuus Monte Regio die 11 Februarii 1940) fuit scriptor, diurnarius, editor, politicus, et agens in rebus Scoticus. Munere gubernatoris generalis regis in Canada fungebatur.

Filius parochi presbyterianismae communitatis ad Broughton Green in praefectura Pebliensi natus, plura domicilia habuit. Glasguae autem et scholam et universitatem frequentavit. Ferias agebat apud avos Crìochan na h-Alba in regione Scotica quam adamavit, et in opusculis interim innectebant. Inde ad Universitatem Oxoniensem eundum erat ubi consuetudinem contraxit cum Hilario Belloc. Tunc ephemeridibus symbolas vulgandas dare coepit; historiunculae primae in lucem proferri potuerunt.

Absolutorio universitatis recepto, diurnariam artem complexus est, postea politicam. Ex anno 1901, secretarius privatus Alfredi Milner fuit, istius commissarii supremi in Africa Australi annis inter 1901 et 1905. Ibi domino Buchan reaedificanda erat administratio post alterum bellum contra agricolas Batavicos actum. Biennio post Londinium reversus est, et in domu editoria Nelson's publicationes varias moderabatur atque disponebat.

Anno 1907, in matrimonium duxit Susannam Carlottan Grosvenor, filiam Hugonis Grosvenor Westmonasteriensis ducis, quae quattuor infantes peperit. Infantes duo diu in Canada vitam degebant. Ex anno 1910, Buchan mythistorias de casibus mirificis pangere incohatus est, quarum argumenta plerumque in Africa invenienda erant. Ex Francia Primo bello pancosmico saeviente, nova tradidit et pro foliis The Times et pro propaganda. Quo tempore fabula Milesia The 39 steps nata est, opus magnum, quod Alfredus Hitchcock anno 1935 ad pelliculam Graduum undequadraginta affabre tractavit. Cui operi quinque libri secuti sunt de agente in rebus nomine Ricardi Hanny. Edmundus Ironside Ricardi ficticii exemplo fuisse dicitur, amicus quidam Ioannis Buchan et emissarius militaris in Africa Australi.

Paulo post Buchan ipse nuntius clandestinus exercitus Britannici factus est. Duglassius Haig militum praefectus saepe rogavit a Buchan, ut orationes sibi habendas exararet. Anno 1917, Buchan in ministerio informationum Britannico operam dedit quod Maximiliano Aitken duce praeconia pro politica Britannica et desinformationem? pro inimicis genuerunt. Iam anno 1918, Buchan ipse director in intelligendis rebus adversarii fuit. Multa pretiosa talibus in laboribus cognita etiam in libris inveniri possunt.

Bello confecto, Buchan pro Reuters agentura novorum operam navabat antequam spisse et confertim mythistorias scribere inciperet de rebus gestis et de formidulosis. Insuper ex anno 1918 in gremio elegantiarum arbitrorum erat ad praemium Harthornden distribuendum; quod praemium litterarium Britanniae Maioris vetustissimum esse constat.[1][2]

Anno 1927, parlamenti Scotici senator creatus est a factione conservativa. Annis 1934 et 1935 regis vices egit in synodo generali Ecclesiae Scoticae. Anno 1935, Canadae gubernator generalis proclamatus est, postquam rege Georgio V premente ordini equestri adscriptus est. Numquam autem pennam deposuit: porro fabulas Romanenses, historiunculas et autobiographiam confecit. In Canada, uxor quoque libros scribere temptavit, ut Buchan anno 1936 praemium litterarium Governor’s General's Award crearet. Una cum Susanna Carlotta bibliothecam condidit ad Rideau Hall.

Buchan officia sua in rege repraesentando optime implevit: itinera in tota Canada fecit et identitatem Canadiensem corroborare auxiliatus est. Francophoniae Canadiensi valde favebat et depressionis oeconomicae magnae consequentias mitigabat.

Sepulcrum ad Elsfield.

Plures universitates tam Scotiae quam Canadae doctoratu istum virum egregium honoraverunt. Anno 2010, Canada eum personam maximi momenti nationalis historici declaravit.[3]

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]

Mythistoriae criminales

[recensere | fontem recensere]
  • De commissario Ricardo Hannay:
    • The Thirty-Nine Steps, 1915
    • Greenmantle, 1916
    • Mr Standfast, 1918
    • The Three Hostages, 1924
    • The Courts of the Morning, 1929
    • The Island of Sheep aka The Man From the Norlands, 1936

Mythistoria de casibus mirificis

[recensere | fontem recensere]
  • Prester John, 1910
  • libri quattuor de Eduardo Leithen:
    • The Power House, 1916
    • John MacNab, 1925
    • Basilissa (The Dancing Floor), 1926
    • Sick Heart River, 1941

Narratiunculae

[recensere | fontem recensere]
  • The Outgoing of the Tide, 1902
  • The Runagates Club, 1928
  • The Wind in the Portico, 1928
  • Augustus
  • Sir Walter Scott
  • The Marquess of Montrose
  • Oliver Cromwell

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Jens-Peter Becker: Der englische Spionageroman. Historische Entwicklung, Thematik, literarische Form. Goldmann, Monaci 1973, ISBN 3-442-80019-6 (=Das wissenschaftliche Taschenbuch – Abteilung Geisteswissenschaften, 19).
  • Jost Hindersmann: Der britische Spionageroman. Vom Imperialismus bis zum Ende des Kalten Krieges. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadii 1995, ISBN 3-534-12763-3
  • Helmut Roewer, Stefan Schäfer, Matthias Uhl: Lexikon der Geheimdienste im 20. Jahrhundert. Herbig, Monaci 2003, ISBN 3-7766-2317-9, p. 81.
  • Janet Adam Smith: John Buchan. A Biography. Little u. a., Bostonii 1965.
  • Janet Adam Smith: John Buchan and his World. Thames and Hudson, Londinii 1979.
  • Ursula Buchan: Beyond the Thirty-Nine Steps. A Life of John Buchan. Londinii: Bloomsbury, 2019 ISBN 9781408870839

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Buchan spectant.
  1. Henry Seidel Canby (ed.), Saturday Review. (tomus 6; Saturday Review Associates, 1929), 1161.
  2. J.C. Squire et Rolfe Arnold Scott-James, The London Mercury. BandFormula:Dubsg 33 (Field Press Limited, 1936), 102.
  3. "Buchan, Sir John, 1st Baron Tweedsmuir of Elsfield - National Historic Person."

: